utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01650126

Charter 01650126
Charter Number: 01650126
Cartulary Title: Chartulary of the Austin Priory of Trentham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1181 - 1232
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris presentem cartam inspecturis vel audituris Ranulphus comes Cestrie salutem Noverit universitas vestra me pro anima Comitis Hugonis patris mei et pro salute anime mee et antecessorum meorum et successorum remisisse et in perpetuum quiete clamasse de me et de heredibus meis Deo et Beate Marie et domui de Trentham et canonicis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam servicium unius peditis quod in exercitu facere debuerunt pro terra sua de Wal et ut hec mea concessio et quieta clamatio perpetue firmitatis robur obtineat eam presenti scripto et sigillo meo confirmavi His testibus Philippo de Orreby tunc justiciario Cestrie Rogero de Montalto tunc dapifero meo Henrico de Aldideley Petro clerico meo Hugone et Thoma et Henrico dispensar Waltero de Damvill Alfredo de Suleney Warino de Vernun W de Venabul Hamone de Masci Normanno Panton Ricardo Phitton Roberto de Cowdray Roberto de Hardreshull Roberto de Say Roberto de Damvill Hugone et Galfrido de Dutton Jorcamb de Hellesb Ricardo de Kingeslee et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter