utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01650139

Charter
Charter Number: 01650139
Cartulary Title: Chartulary of the Austin Priory of Trentham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1282
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Ricardus Dei gratiae Covent Episcopus omnibus Sancte Marie Ecclesie filiis salutem quoniam ad nostri officii sollicitudinem spectat non solum fideles ad elemosinarum largicionem hortari sed et eorum elemosinas scripto et auctoritate nostrae corroborare presentis scripti pagina confirmamus Johanni priori de Trentham et fratribus suis et ecclesie Sancte Marie et omnium sanctorum de Trentham centum solidatas terre et omnia pertinencia predicte ecclesie sicut eis concessum et confirmatum est cartis Regis Henrici et Ranulphi comitis Cestrie Insuper pro Dei amore et antecessorum nostrorum et nostra salute synodalem pensionem et immunitatem ceterarum consuetudinum omnium quas predecessores nostri Robertus et Rogerus bone memorie episcopi ecclesie de Roucestr et vicinis ecclesiis eodem ordine degentibus remiserunt ampliores et liberiores eis remittimus et sicut eis antecessor noster Gualterus cartae suae quam oculis propriis et manibus tractavimus et inspeximus carta nostra confirmavimus Hiis testibus Laurencio Priore de Coventr Eadmundo Covent Rogero Salop et Eliae Stafford Rosone et Hamone et Willielmo filio Nicholai Alexandro decano Brugg et magistro Hugone Luxovien Radulpho de Bredeshal et Radulpho Mansel et Waltero Camerario et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter