utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01670008

Charter Number: 01670008
Cartulary Title: The Rydeware Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1205 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Et Rogerus dicit quod qualecunque scriptum ipse prior profert sub nomine predicti Walteri patris sui dicit quod ei tenetur ipse warantizare predictas septem acras prati Quia dicit quod quidam quondam prior de Tutteburi predecessor ipsius prioris feofauit predictum Walterum patrem suum et quondam Matildam matrem suam conjunctim de predictis septem acris prati et de aliis sex acris prati in eadem villa Tenend de ipso priore et successoribus suis pro homagio et seruicio dim marce per annum in perpetuum Et quod ipse prior fuit in seisina de predictis homagio et seruicio per manus ipsius Walteri patris sui pro eisdem tresdecim acris prati Et post mortem predicti Walteri patris sui fuit ipse prior in seisina de predictis homagio et seruicio predicte Matilde matris sue pro eisdem tresdecim acris prati Et quod ipse Roger postquam adquisiuit predictum pratum de predicta Matilda matre sua [et] fecit predictum homagium [] predicto priori predecessore ipsius prioris pro pred tresdecim acris et postea isti priori unde dicit quod iste prior est in seisina de homagio suo [] pro predictis tresdecim acris prati et non pro sex tantum et de hoc ponit se super patriam Et prior dicit quod nunquam cepit homagium suum nec aliquod seruicium pro predictis septem acris prati nec predictus prior predecessor suus nunquam inde feofauit predictos Walterum et Matildam uxorem ejus conjunctim de eisdem nec unquam fuit in seisina ita quod inde aliquos feofare potuit et de hoc ponit se super patriam Ideo fiat inde jurata
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter