utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01670018

Charter
Charter Number: 01670018
Cartulary Title: The Rydeware Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Tunc partes venerunt et Final Concordati sunt Et est Final Concordia talis quod Willelmus de Rydeware cum se sexto equite una cum sex equis et sex garcionibus veniet ad prandium suum ad curiam prioris de Lappeleye vigilia Natalis Domini et ibi moram facient usque diem Sancti Johannis Ewangeliste post gentaculum Ita quod prior predictus statim in predicta vigilia deliberabit predicto Willelmo omnes claues omnium officinorum infra prioratum Et idem Willelmus tanquam senescallus plantabit suos in quolibet officino Ita quod nullus minister prioris intersit nisi in coquina ubi inter[er] it unus cocus prioris una cum coco predicti Willelmi Et idem Willelmus imperabit et ministrabit tanquam senescallus tam per se quam per suos in aula et in omnibus predictis officinis infra prioratum in predicta vigilia Natalis Domini et in die Natalis domini et in die sancti Stephani usque dum comederit Et statim tunc post comestionem predictus Willelmus deliberabit predicto priori omnes claves predictorum officinarum quas reciperit set ibi commorabitur tanquam senescallus usque in crastinum dum gentaculaverit Et Willelmus de Rideware ponit loco suo duos legates homines et prior duos homines ad videndum transgressionem dicto Willelmo factam illam emendam siquam fecerit
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter