utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01670020

Charter 01670020
Charter Number: 01670020
Cartulary Title: The Rydeware Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1250 - 1285
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Prior de Rependen Galfridus de Greslegh et Radulphus Grym qui tulerunt breve xxiiii de Comitatu Leycestrie et aliud breve xxiiii de comitatu Derb ad convincendum xii juratores assise nove disseisine capte coram Justiciariis itinerantibus apud Leycestre inter ipsum Priorem querentem et Rogerum de la Zuche impedientem de communia turbarie et bruerie ipsius Prioris in Valda que pertinet ad liberum tenementum suum in Durandesthorp Et inter ipsum Galfridum querentem et eundem Rogerum impedientem de communia turbarie et bruerie ipsius Galfridi in Valda que pertinet ad liberum tenementum suum in Greselega Et inter ipsum Radulphum querentem et predictum Rogerum impedientem de communa turbarie et bruerie in Valda que pertinet ad liberum tenementum ipsius Radulphi in Swartlincote Ethcote et Linton venerunt et retraxerunt seet finem fecerunt pro se et plegiis suis pro xx libris per plegium Hugonis filii Radulfi Vicecomitis qui est plegius de xx marcis Et per plegium Johannis de Stapenhul Radulfi de Tykenhale Henrici de Herteshorne qui sunt plegii de x marcis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter