utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01670109

Charter
Charter Number: 01670109
Cartulary Title: The Rydeware Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1170 - 1220
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant [] quod hec est convencio facta inter Rogerum de Rydeware et Adam filium Willelmi scilicet quod predictus Rogerus dedit et concessit predicto Ade pro homagio et seruicio suo totam terram suam de Bosco Calumpniato quam habuit de dono Willelmi de Ferariis comitis Derbeye tam in villenagio quam in liberis hominibus cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus ad dictam terram pertinentibus et triginta porcos in Nedwod quietos de pannagio Tenenda [] predicto Ade et heredibus suis vel assignatis suis et heredibus eorum preter domo religionis de predicto Rogero et de heredibus suis ad feodi firmam Reddendo annuatim predicto Rogero et heredibus quatraginta duos solidos sterlingorum ad duos terminos in predicto feodo percipiendos [] Hiis testibus Galfrido de Bec Roberto de Rydeware Ada de Ednesowre Galfrido filio Galfridi de Gresele Ricardo de Lee Willelmo de Esaeburne Rogero de Norton Waltero Perdu Radulpho de Neuill et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter