utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01670114

Charter 01670114
Charter Number: 01670114
Cartulary Title: The Rydeware Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus de Stapfford omnibus [] Significetur vobis quod Robertus Cappe et Symon frater suus post genitus sponte sua venerunt in curiam meam et ibi ante me et ante curiam quietam clamaverunt Willelmo de Rydeware et heredibus suis calumpniam quam habuerunt super Rydeware de eis et heredibus eorum et hoc fide sua confirmaverunt et propter prenominatam calumpniam predictus Willelmus dedit predicto Roberto unam marcam argenti et predicto Symoni dymidiam marcam argenti et Willelmus et heres predicti Willelmi dedit predicto Roberto quoddam runcinum sorum cum sella et freno et cum cappa sua trossata et predicto Symoni dedit pallium suum et tunicam suam et hoc totum propter supradictam calumpniam sibi et heredibus suis de eis et heredibus amborum et hoc concessu meo et Avicie uxoris mee et Roberti filii mei et heredum meorum et inde testis sum Ego Robertus de Stapford et Auicia uxor mea et Robertus filius meus et Walterus de Sumervill et Petrus de Brumingham Hervena de Strettona Thomas filius Ricardi Herveus Bagot et Herveus et Rogerus [filios] suos Willelmus Bagot Robertus Bagot Willelmus et Ricardus filios Johannis Bagot Robertus de Blora Godefrid Bras Helyas de Copehale Geffray de Westenays Holgot filius Wyd Willelmus filius Radulphi Robertus de Standone Robertus filius Alani Horn de Nortune Willelmus et Robertus filios Willelmi de Wastenays Robertus filius Haymoni Rogerus de Hamton Hugo de Rydeware et Rogerus filius suus Robertus de Sallowe et tota curia Roberti de Staffordia
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter