utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01670182

Charter
Charter Number: 01670182
Cartulary Title: The Rydeware Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Contingit in tempore Regis Johannis quod Nicholaus Pecche letus erat in uno brachio suo apud Fridelesham Cito post venit ad Dunestaple locatus erat cum quodam medico ad brachium suum sanandum Idem medicus posuit sua medicamenta ad brachium suum per que medicamenta plaga sua crevit et sanguinavit tantum quod nemo eum estanchiare potuit et quam cito vidit quod deberet mori mandavit propter uxorem suam Aliciam de Siffrewast ut ad eum venuerit apud Dunestapel de Fridelisham Et uxor sua ad eum venit ibidem et Radulphus frater ipsius Nicholai cum Domina Quando Radulphus vidit fratrem suum in extremis laborare petiit ut ipse sibi daret terram vel aliquid aliud unde se ipsum ausiliare possit Dictus Nicholaus frater ipsius Radulphi concessit ei unam virgatam terre sue in Fridelisham illam scilicet quam Johannes le Statem tenuit sicud consuetudinarius reddendo annuatim inde viii s et omnes alias consuetudines pro uno niso soro annuatim solvend de precio ii in quietancia
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter