utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01690003

Charter
Charter Number: 01690003
Cartulary Title: A History of the Bagot Family
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Westmonasterium in die Apostolorum Philippi et Jacobi anno regni Regis Ricardi nono coram R[] Eliense archidiacono Magistro Thoma de Hussebourne Willelmo de Warenne Ricardo de Herierd Simone de Pateshulle Osberto filio Hervei Johanne de Gestling Justiciariis et aliis Baronibus et fidelibus domini Regis ibidem tunc presentibus Inter Eudonem de Mere petentem et Simonem Baghot tenentem de viii parte unius hidate terre in Bromlee unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Eudo remisit et quietum clamavit predicto Simoni et heredibus suis totum jus et clamum suum quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamatione predictus Simon dedit predicto Eudoni dimidiam carucatam terre cum pertinentiis in Tapelega quam Swenius tenuit Tenendam sibi et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Reddendo inde annuatim quatuor sagittas barbatas ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio Et idem Eudo dedit terram illam Willelmo Baghot tenendam illi et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum pro servicio v solidorum reddendorum ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter