utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01690047

Charter
Charter Number: 01690047
Cartulary Title: A History of the Bagot Family
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1290
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Universis ad quorum noticiam presentis litere pervenerint Willelmus Bagot Ricardus de Tene Thomas de Ferrers milites Robertus de Akeover in Denstone Rogerus de Hales in eadem Thomas Batayle de eadem Johannes de Luyhiteburg in eadem Benedictus de Botyndon Rogerus de Bagenold Thomas de Tene Willelmus filius Philippi de eadem Robertus le Eyr de Strongeshul Thomas de Cornbrugge et Henricus le Parker de Rommesovere eternam in domino salutem Universitati vestri significamus per presentes quod cum inter religiosos viros Abbatem et Conventum ville Sancte Marie de Crokesdene et dominum Johannem Basset Rectorem ecclesie de Chedle mota esset controversia super eo quod predictus Johannes Basset in prejudicium dictorum Abbatis et Conventus contra sedis Apostolice privilegia spoliationem de decimis novalium eorundem monachorum in Chedelmor et in Finees fecerat injuste tandem in crastino beati Nichomedis martyris anno domini mcc nonogesimo intervenientibus amicis et nobis presentibus videntibus et audientibus Iis inter partes conquievit in hunc modum videlicet quod predictus Johannes Basset in primis coram nobis et multis aliis tam clericis quam laycis fatebatur se injuste et contra predicte sedis apostolice indulta egisse et pro se et pro alios sibi remitti petiit instanter et ut facilius venam et amorem predictorum religiosorum et pacem communem imprecare predictam spoliationem locis predictis in eadem qualitate garbarum plenarie dicto die restituit et super hujusmodi impetitionem decimarum novalium a predictos religiosis in posterum non exegendam pro se et quibuscunque suis omnem actionem si quam sibi vel suis videretur competente fide et sacramento interposito renunciavit Ad cujus rei evidentiam et testimonium presentibus sigilIa nostra sunt apposita Data apud Crokesdene die et anno prenominatis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter