utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01690055

Charter
Charter Number: 01690055
Cartulary Title: A History of the Bagot Family
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1303
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes Bagot de Bromley Bagot dedi [] Ricardo filio Thome de Falede de Bromley Abbotis pro homagio et servicio suo duas acras terre cum pertinentiis mensuratas per perticam viginti pedum jacentes in Le Lee juxta terram quondam Willelmi Le Large Habendas et tenendas de me et heredibus meis dicto Ricardo et heredibus vel suis assignatis quibuscunque exceptis viris religiosis et judeis libere quiete bene [] et cum claustura de hussia exceptis palis in quolibet tertio anno ad dictas duas acras terre sufficientes claudendas capienda in forinseco bosco meo per visum forestarii mei Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis octo denarios argenti ad duos anni terminos [] Hiis testibus Hugone clerico Andrea de Bromley Rogero Felipp Ricardo filio Nicholai de Haytele Adam de Hawlton et aliis Data apud Bromley Bagot die martis proxima ante festum Sancti Cedde Episcopi anno regni regis Edwardi tricesimo primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter