utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01700019

Charter 01700019
Charter Number: 01700019
Cartulary Title: Shenstone Charters Addenda
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1274 - 1275
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Noverint uniuersi quod cum inter fratrem Willelmum dei gracia Abbatem Oseneye et eiusdem loci Conuentum ex parte una et dominum Radulphum de Grendone militem ac tenentes suos de parochia de Senestan ex altera super diversis articulis exorta fuisset materia questionis lis inter eosdem hoc amicabili fine conquieuit videlicet quod composicio prius inita coram Johanne Abbate Brurie et coniudicibus suis ac omnia alia instrumenta et composiciones facte inter predecessores dictorum Abbatis et Conuentus et predecessores predicti domini Radulphi plenum robur firmitatis optineant in perpetuum et quod ab eodem domino Radulpho et heredibus suis et successoribus de propriis pratis suis post predictam compositionem appropriatis tempore quondam Roberti patris sui nulla decima feni euigatur per predictos Abbatem et Conuentus seu eorum successores Et pro bono pacis predicte habende idem dominus Radulphus pro se heredibus et assignatis suis concessit quod omnes tenentes sui de pratis appropriatis sibi post predictam compositionem et in posterum appropriandis plenam decimam persoluant videlicet de una pecia prati quam Willelmus filius Osberti tenet in Bolmore Item de alia pecia in Suetewellemore iacente quam idem Willelmus Ricardus Sar[] Adam de Linda et Bartholomeus tenent in communi item de una pecia iacente in Bolmore quam Ricardus filius Elye de Lynda tenet item de una pecia in Bolmore quam Elyas de Lynda Robertus et Rogerus fratres eius et Eua ad Boscum tenent in communi item de una pecia deI Puthete quam uxor Willelmi Bercarii tenet item de una pecia apud Derneford quam Robertus le Grom tenet item de una prati pecia in Burcheleymore quam W[] le Copere tenet item de una pecia prati in Bolmore et alia in Blakeleymore quas Edytha et Adam de Gresbroc tenent ac de omnibus aliis pratis pratellis moris et locis falcabilibus et decimabilibus ad prenominatos vel quoscumque alios tenentes dicti domini Radulphi spectantibus et post predictam compositionem factis et in posterum faciendis In cujus rei testimonium partes predicte presenti in modum cirographi confecto sigilla sua alternatim apposuerunt Facta fuit hec composicio apud Oseneyam iii Kal[] Marcii anno domini MCCLXX quarto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter