utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01730151

Charter Number: 01730151
Cartulary Title: The Coucher Book or Chartulary of Whalley Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1310
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
TENORE presentium patet uniuersis quod cum controuersia mota fuisset inter religiosos viros Abbatem de Whall[] cum conuentu suo rectore ecclesie de Rachedale ex parte una et Abbatem de Rupe ex altera super exactione decimarum de Hildebrighthop infra limites dicte parochie situati tandem ex consilio et ordinatione dominorum de Ryeualle et de Bildewas Abbatum judicum a capitulo ordinis generali in dicta causa datorum ex assensu quoque et voluntate dictarum partium lis in hunc modum conquieuit videl[icet] quod dictus Abbas de Rupe soluet singulis annis predicto Abbati de Whalleya vel suo certo procuratori apud Hildebrighthop xl denarios argenti et unam libram cere et unam libram thuris ad duos anni terminos videl[icet] xx denarios et unam libram cere ad festum sancti Martini in hyeme et xx denarios et unam libram thuris ad Pentecosten pro omnibus decimis garbarum de omnibus terris cultis et colendis ad dictum locum de Hildebrighthop pertinentibus ab impetratione bulle domini Bonifacij pape octaui Et quia in pactione istius conuentionis hesitatum fuit utrum decima feni cum maioribus decimis garbarum vel cum minoribus debet computari concordatum fuit per partes quod per fidelem inquisitionem rectorum et vicariorum patrie illius neutri parti suspectorum coram ordinarijs illius archidiaconatus in presentia partium dicta dubitatio derimatur Et quod in ipsa inquisitione comptum fuerit teneatur et presens compositio de decimis garbarum cum adiectione decime feni siue maioribus decimis siue minoribus prout dicta inquisitio decreuerit assignand[] post dictam inquisitionem renouetur et sigillis communibus utriusque capituli roboratur perpetuis duratura temporibus In cuius rei testimonium partes sigilla quibus utuntur isti ordinationi bipartite apposuerunt Dat[] apud Wakefeld die veneris prox[] post festum sancti Barnabe apostoli anno domini mccc decimo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter