utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01750096

Charter
Charter Number: 01750096
Cartulary Title: Chartulary of the Bridge of Tyne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1272 - 1273
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus [] Ricardus de Northefolc capellanus et Hugo de London[] procuratores et custodes pontis Tyne Salutem Noveritis nos unanimi consensu et assensu tocius communitatis Novi Castri super Tynam dedisse [] Petro filio Samsonis totam illam terram cum edificiis et pertinenciis omnibus sine aliquo retenemento in vico fori que jacet inter terram Willelmi filii Eve ex parte una et terram Stephani de Benewell ex altera Habendam [] imperpetuum [] in feodo et hereditate Reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris ad sustentacionem dicti pontis novem solidos argenti scilicet quatuor solidos et sex denarios ad Pascha et totidem ad festum sancti Michaelis et domino Regi duos denarios ad predictos duos terminos pro omni servicio [] Pro hac autem donacione concessione et presentis carte nostre confirmacione dedit nobis dictus Petrus tresdecim marcas sterlingorum ad sustentacionem predicti pontis pre manibus in gersumam Et nos [] In cujus rei testimonium sigillum pontis Tyne et sigillum dicti Petri una cum sigillo communi Novi Castri presentibus scriptis cyrographatis alternatim apponuntur Hiis testibus Thoma de Carliolo tunc Maiore Novi Castri Hugone de Merchingley Thoma de Carliolo juniore Roberto de Lindisay tunc ballivis Johanne filio Rogeri Henrico le Escot Roberto de Mitford Ada de Blakeden et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter