utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01750105

Charter
Charter Number: 01750105
Cartulary Title: Chartulary of the Bridge of Tyne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1305
Date Type: Internal, A.D., Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus [] Petrus Graper Burgensis ville Novi Castri super Tynam salutem [] Cum dominus Willelmus dictus filius Ricardi capellanus custos [pontis] de Tyne de consensu Maioris Ballivorum et communitatis ville Novi Castri super Tynam per cartam suam cyrograffatam concesserit et ad feodi firmam dimiserit michi et heredibus meis illud mesuagium [] Noveritis me pro me et heredibus meis concessisse quod si contingat me vel heredes meos de predicto mesuagio cum pertinenciis per aliquem imposterum implacitari non licebit michi nec heredibus meis predictum dominum Willelmum nec successores suos custodes pontis predicti inde aliquo modo vocare ad Warantiam Et volo pro me et heredibus meis quod predicta carta quo ad Warantiam tantum pro nulla habeatur imperpetuum In cujus rei [] Hiis testibus Nicholao de Karliolo tunc capitali Ballivo ville Novi Castri super Tynam Thoma filio Hugonis de Karliolo Rogero de Hecham Henrico de Neuton Thoma de Fresmarisco tunc ballivis ville predicte Johanne filio Henrici Scot Nicholao Scot Gilberto Flemeng Johanne Thorald Thoma de Tynedale Waltero de Cugate Adam de Galeway et aliis Datum apud Novum Castrum super Tynam in plena curia ejusdem ville die lune proxima post Octabas pasche anno gracie millesimo tricentesimo quinto Et anno regni Regis Edwardi filii Regis Henrici tricesimo tercio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter