utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01750108

Charter
Charter Number: 01750108
Cartulary Title: Chartulary of the Bridge of Tyne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1260 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus [] Robertus de Valencines et Emma uxor sua Salutem Sciatis nos dedisse [] Radulfo Sep ad feodam firmam totum illud mesuagium cum omnibus pertinenciis quod est inter domum Henrici Yol et terram Walteri de Ponte et in longitudine a regia via usque ad hogam Castri Habendum et tenendum [] de nobis et heredibus dicte Emme [] tali condicione quod dictus Radulfus nec heredes sui nec assignati dictum mesuagium cum pertinenciis nullo modo relinquere possint Reddendo [] nobis et heredibus dicte Emme vel suis assignatis viginti tres solidos et quatuor donarios medietatem ad festum Sancti Michaelis et aliam medietatem ad Pascha Et domino Episcopo de Karliolo et priori et conventui eiusdem loci decem solidos ad eosdem terminos Et domino Regi debitam firmam ad terminos statutos pro omni servicio [] Et si ita contingat [] Et nos et heredes dicte Emme [] In hujus rei testimonium hoc scriptum in duo divisum mutua sigillorum nostrorum apposicione una cum communi sigillo corroboravimus Hiis testibus Thoma de Karliolo tunc Maiore Thoma de Merchingley Johanno sant en Mareis Jordano Constabulario Alano Wodeman Nicholao Scot Bertholomeo Clerico Ada Page et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter