utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01750115

Charter
Charter Number: 01750115
Cartulary Title: Chartulary of the Bridge of Tyne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Date: 1267 - 1268
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus [] Johannes de Burneton de Novo Castro super Tynam salutem in domino Noveritis me pro salute anime mee et antecessorum meorum concessisse [] in puram et perpetuam elemosinam ponti de Tyne et capelle beati Thome martiris quatuor solidatos annui redditus recipiendos de terra Johannis Brune cum pertinenciis in villa Novi Castri ad duos anni terminos videlicet duos solidos ad Pentecosten et duos solidos ad festum sancti martini in hyeme que quidem terra cum pertinenciis jacet in vico peregrinorum inter solium quod fuit quondam Roberti Sautemarays ex una parte et terram Willelmi Longi ex altera parte Habendum [] predicto ponti et predicte capelle imperpetuum [] In cujus rei testimonium procuratoribus pontis de Tyne cartam predicti redditus liberavi et nichil hominus presenti carte mee sigillum meum apposui Hiis testibus Gilberto Gategang juniore domino Hugone senctpere capellano Magistro Johanne Surrais Johanne filio Petri clerico Johanne Brune et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter