utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01750128

Charter
Charter Number: 01750128
Cartulary Title: Chartulary of the Bridge of Tyne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1298 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus [] Willelmus de Stanhoppe custos pontis de Tyne Salutem [] Noveritis me cum consensu et assensu Maioris Ballivorum et communitatis ville Novi Castri super Tynam concessisse et ad feodi firmam dimisisse Waltero de Cougat totam illam terram cum edificiis et pertinenciis omnibus in villa Novi Castri in Baronia de Baylolf quam Robertus Spini quondam tenuit que quidem terra jacet inter terram Ricardi dicti Hychcok capellani et terram quondam Hugonis de London[] Habendam [] imperpetuum Reddendo [] michi et successoribus meis duos solidos et octo denarios argenti ad duos anni terminos videlicet sexdecim denarios ad festum Sancti Michaelis Archangeli et sexdecim denarios ad pascha pro omni servicio [] Dictus vero Walterus et heredes sui vel assignati dictam terram edificabunt et ita sustentabunt in edificiis quod ad dictam firmam levandam singulis annis imperpetuum michi et successoribus sufficienter distringibile inveniatur Et ego Willelmus [] In hujus rei testimonium parti presentis scripti cirograffati penes dictum Walterum residenti sigillum commune pontis de Tyne pro me et successoribus meis apposui et sigillum commune ville Novi Castri super Tynam apponi procuravi et alteri parti [] Hiis testibus Henrico Scot tunc capitali ballivo ville Novi Castri Thoma de Tindale Petro Graper Nicholao de Karliolo Willelmo de Oggill tunc ballivis Johanne Scot Rogero Paytefin Rogero de Ponte Johanne de Crotaunt Johanne de Pitington Petro Wodeman Thoma Clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter