utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01750130

Charter
Charter Number: 01750130
Cartulary Title: Chartulary of the Bridge of Tyne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1310
Date Type: Internal, A.D., Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant [] ego Willelmus dictus filius Ricardi Capellanus custos pontis Tyne de Novo Castro super Tynam de consensu et voluntate Maioris Ballivorum et communitatis dicte ville dedi concessi [] Waltero de Kemyng Cutellario burgensi predicte ville Novi Castri illas duas shoppas cum pertinenciis in villa Novi Castri super Tynam que sunt propinquiores solario lapidio supra portas pontis predicti sine aliquo retenemento Habendas [] imperpetuum Reddendo [] domino Regi debitam firmam [] Et michi et successoribus meis custodibus dicti pontis ad sustentacionem pontis ejusdem sexdecim solidos argenti ad duos anni terminos videlicet medietatem ad festum Sancti Martini in hyeme et aliam medietatem ad festum Pentecostes pro omni alio servicio tantum Ita videlicet [] Et ego [] In cujus rei testimonium parti hujus carte cyrograffate penes dictum Walterum remanenti sigillum dicti pontis et sigillum commune predicte ville Novi Castri sunt apposita alteri vero parti [] Hiis testibus Nicholao de Carliolo tunc Capitali ballivo ville Novi Castri super Tynam Thoma de Carliolo Gilberto Flemyng Thoma de Tyndale et Ada de Dunelmo tunc ballivis ejusdem ville Ricardo de Emeldon Petro Graper Johanne Scot Thoma de Frismarisco Nicholao Scot Ada de Galeway et multis aliis Datum apud Novum Castrum super Tynam die lune proxima post festum Sancte Trinitatis Anno domini Millesimo tricentesimo decimo et Anno Regni Regis Edwardi filii Regis Edwardi tercio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter