utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01750131

Charter
Charter Number: 01750131
Cartulary Title: Chartulary of the Bridge of Tyne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1279 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus [] Robertus de Mitford Custos pontis Tyne in Novo Castro Salutem [] Noveritis me de assensu et consensu maioris et ballivorum et tocius communitatis Novi Castri concessisse et dimisisse ad feodi firmam Johanni le Flamyng et Ysabelle uxori sue et heredibus [] totam illam terram cum pertinenciis suis quam quondam Robertus de Wetewort tenuit de ponte predicto et suis custodibus Jacentem inter terram quam Simon Aurifaber quondam tenuit ex parte orientali et terram quam Johannes le Croyser quondam tenuit ex parte occidentali In longitudine a strata regia usque ad tynam Habendam [] imperpetuum Reddendo [] ad sustentacionem dicti pontis viginti solidos ad duos anni terminos videlicet decem solidos ad pentecosten et decem solidos ad festum Sancti Martini in yeme pro omni alio servicio [] Et ego [] In cujus rei testimonium presenti scripto cyrografato sigillum pontis et sigillum dicti Johannis pro se et Ysabella uxore sua et heredibus suis alternatim sunt apposita una cum communi sigillo Novi Castri Hiis testibus Johanne filio Rogeri tunc maiore Hugone de Merchinley Johanne le Flamyng Roberto de Lindissay et me tunc ballivis Ricardo de le Hay Henrico Scoto Ricardo Tinctore Thoma de Furnival Rogero Paytwyn Waltero Gripe Hugone de Londoniis Adam Jargun et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter