utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01750133

Charter
Charter Number: 01750133
Cartulary Title: Chartulary of the Bridge of Tyne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1280 - 1281
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod hec convencio facta est inter procuratores pontis de Tyna et Hawysam relictam Johannis Nogge videlicet quod dicti procuratores concesserunt et ad feodi firmam dimiserunt predicte Hawyse illam terram cum suis pertinenciis in pampedene que est inter Rivulum et terram que fuit Andree Nog cum una terra juxta Rivulum quam Laurencius filius Luce capellanus emit de Henrico filio Bartholomei et est inter predictam terram et terram Rogeri de Hertenepol Et illa terra habet latitudinem juxta Rivulum viginti octo pedum et longitudinem versus occidentem sexaginta pedum Habendas et tenendas dicte Hawyse et heredibus suis vel suis assignatis exceptis viris religiosis et regiis ballivis de dicto ponte et ejus procuratoribus libere [] imperpetuum Reddendo [] domino Regi tres obolos ad terminos statutos et preterea dicto ponti et ejus procuratoribus quatuordecim solidos per annum scilicet ad Natale domini septem solidos et ad Nativitatem Sancti Johannis Baptiste septem solidos Et preterea Henrico Gervays et heredibus suis octo denarios videlicet ad festum Sancti Cuthberti in Marcio quatuor denarios et ad festum Sancti Cuthberti in Semtembri quatuor denarios et dimidiam libram cimini pro omni alio servicio [] et predicti procuratores nomine prefati pontis [] Et in hujus rei [] Testibus Johanne filio Rogeri tunc maiore Roberto de Mitford Ricardo filio Rogeri Roberto de Lyndes[] Johanne le Scot tunc ballivis Henrico le Scot Johanne le Flemeng Rogero le Rus Johanne Moyne lemman Rogero Paytevin Ada le Rus Henrico denel Hugone de Develawe et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter