Charter Document - 01750160
Charter Number: 01750160
Cartulary Title: Chartulary of the Bridge of Tyne [Newcastle]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1268 - 1269
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Chartulary of the Bridge of Tyne [Newcastle]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1268 - 1269
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Alanus Cissor manens in villa de Gatesheved dedi concessi [] Willelmo Russell de Novo Castro super Tynam piscatori illos duos selarios quos in feodo de Thoma de Scrutton et heredibus [] ego et heredes mei vel mei assignati tenuimus jacentes apud le Stays sub solario Roberti de Blythe inter selarium ejusdem Roberti de Blythe ex parte australi et selarium predicti Thoma de Scrutton ex parte boriali sub tali tamen convencione scilicet quod predictus Willelmus Russell in tota vita mea ministrabit michi vite mee necessitates scilicet victum et vestitum Insuper hoc post decessum meum quendam Capellanum inveniet ad psallendum per unum annum pro anima mea necnon et matris sue quondam uxoris mee preterea idem Willelmus tres marcas conferet ad distribucionem pauperibus faciendam pro anima mea et eciam idem Willelmus annuatim persolvet quatuor solidos argenti atornato pontis de Tyne qui pro tempore fuerit Habendos [] adeo libere [] sicut ego vel heredes mei vel mei assignati unquam liberius melius quiecius et integrius tenuimus [] Reddendo tamen vero domino feodi [] annuatim octo solidos argenti quatuor denarios de duos anni terminos scilicet ad Pascha et ad festum Sancti Michaelis Archangeli et eciam octo denarios domino Regi ad suprascriptos terminos scilicet [] Et ut hec mea donacio [] rata sit [] Hiis testibus Domino Thoma de Karliolo tunc Maiore ville Novi Castri Johanne Flemang Johanne Tinctore Henrico Scotico Henrico de Burnton Laurencio capellano tunc procuratore pontis de Tyne Gilberto filio Ricardi Johanne Fatteney et multis aliis