utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01750165

Charter
Charter Number: 01750165
Cartulary Title: Chartulary of the Bridge of Tyne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1290 - 1291
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus [] Willeimus de Stanhopp custos pontis de Tyna Salutem [] Noveritis me cum consensu et assensu Maioris Ballivorum et communitatis ville Novi Castri super Tynam concessisse et ad feodi firmam dimisisse Thome de Osewrth et Agneti uxori sue quandam terram pontis de Tyne in villa Gatesheved Jacentem in longitudine a vasto domini Episcopi in Aykewellegat usque ad terram quondam Ade de Boues in latitudine inter terram predicti quondam Ade et terram quam Ricardus fullo tenet in feodo de Gilberto Gategang Habendam et tenendam dictis Thome Agneti et eorum diutius viventi et eorum heredibus [] in feodo et hereditate imperpetuum Reddendo [] Episcopo Dunelm[] debitam firmam terminis statutis Et michi et meis successoribus custodibus pontis predicti tres solidos argenti ad duos anni terminos scilicet medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum Sancti Martini in hyeme faciendo eciam burgo de Gatesheved debita servicia et consueta fieri pro eadem Dicti vera Thomas et Agnes et eorum heredes [] dictam terram edificabunt et ita sustinebunt in edificiis quod ad dictam firmam levandam singulis annis imperpetuum michi [] sufficientia distringibilia inveniantur Ego vero Willelmus [] In hujus rei [] sigillum commune pontis de Tyne pro me et meis successoribus apposui Alteri vero parti [] Hiis testibus Johanne dicto Scott tunc maiore Novi Castri Gilberto Gategang tunc ballivo de Gatesheved Bartholomeo Flok Thoma de Tychill Johanne Ad[] Ricardo Cholle Ricardo de Chestre Willelmo Lythfot clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter