utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01750202

Charter
Charter Number: 01750202
Cartulary Title: Chartulary of the Bridge of Tyne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1275 - 1276
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant [] quod convenit inter Matildam et Margaretam filias quondam Thome de Beverley ex una parte et Reginaldum Russell ex altera videlicet quod dicte Matilda et Margareta concesserunt et ad feodi firmam dimiserunt totam partem suam scilicet medietatem tocius terre cum omnibus edificiis et pertinenciis in vico Omnium Sanctorum que est inter terram quondam Alani de Hertilpoll ex una parte et terram pontis Tyne ex altera et extendit se a regia via usque ad terram quondam Hugonis Payne imperpetuum Habendam [] libere [] Reddendo inde per annum domino Regi debitam firmam ad terminos statutos Preterea dictis Matilde et Margerie heredibus et assignatis suis quindecim denarios scilicet septem denarios et obolum ad festum Sancti Martini et totidem ad Pentecosten pro omni servicio [] Et si dicte Matilda et Margeria heredes et assignati sui dictum redditum scilicet xv denariorum dicte terre vendere inpingnorare vel alienare voluerint dictus Reginaldus heredes et assignati sui ad dictum redditum habendum omnibus aliis de iiij denariis erunt propinquiores Et dicte Matilda et Mergeria [] In hujus rei [] Hiis Domino Johanne filio Rogeri tunc maiore Ricardo de le Hay Johanne Flamang Henrico de Burnton Johanne Godrick tunc ballivis et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter