utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770030

Charter
Charter Number: 01770030
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die mercurii proxima post festum sancti Mathei anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus [et] fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Edwinum de Bebrege petentem et Hardewinum filium Ulf tenentem de v acris terre cum pertinentiis in Wichingeham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Edwinus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Hardewino et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Tenendum de ipso Hardewino et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per seruitium xvij denariorum et oboli per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Hardewinus dedit predicto Edwino duas acras de eadem terra et j acram de conquestu suo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter