utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770036

Charter
Charter Number: 01770036
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die mercurii proxima post festum sancti Mathei anno regni regis Ricardi x coram R[] Elyens[] archidiacono Willelmo de Warr[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Alben[] Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Walterum Walensem petentem et Nicolaum filium Reginaldi tenentem de viij acris terre cum pertinentiis in Herdhwic unde recognitio de morte antecessoris sumonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Walterus quietas clamauit iiij acras terre de predictis viij acris de se et heredibus suis predicto Nicolao et heredibus suis in perpetuum Et pro hac concordia et quieta clamantia idem Nicolaus concessit alias iiij acras residuas scilicet inter domum Ricardi Baret et domum Osegot j acram et juxta antiquam uiam j acram et dimidiam et desuper Bruneshage j acram et dimidiam eidem Waltero et heredibus suis tenendas de se et heredibus suis in perpetuum per seruitium viij denariorum per annum reddendorum predicto Nicolao et heredibus suis scilicet ad festum sancti Andree iiij denarios et ad festum pasch[e] iiij denarios et ad xx solidos de scutagio iij obolos et ad marcam j denarium et ad plus plus et ad minus minus pro omni seruitio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter