utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770040

Charter
Charter Number: 01770040
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die mercurii proxima post festum sancti Mathei anno regni regis Ricardi x coram R[] Elyens[] archidiacono Willelmo de War[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Alben[] Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Hugonem et Rogerum fil[ios] Toch[] petentes et Gaufridum Braid[] tenentem de ij acris terre cum pertinentiis in Sparham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Hugo et Rogerus quietum clamauerunt totum jus suum et clamium quod habuerunt in predicta terra de illis et heredibus suis predicto Gaufrido et heredibus suis in perpetuum Et pro hac concordia et quieta clamantia idem Gaufridus dedit predictis Hugoni et Rogero iij solidos argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter