utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770043

Charter
Charter Number: 01770043
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die jouis proxima post festum sancti Mathei anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Auben[] Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Simonem filium Walteri petentem et Hamonem filium Nicholai tenentem de iiij acris terre cum pertinentiis in Gatelee unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Simon remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Hamoni et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quietaclamantia predictus Hamon dedit predicto Simoni x solidos
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter