utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770046

Charter Number: 01770046
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] anno regni regis Ricardi x die jouis proximo post festum sancti Mathei coram Ricardo Barr[] Eliens[] archidiacono Roberto filio Rogeri Willelmo de Warrenn[] Willelmo de Auben[] Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] domini regis et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Nicolaum Crawe et Auiciam uxorem suam per ipsum Nicolaum positum loco ipsius Auicie ad lucrandum uel perdendum petentes et Radulfum de Torey tenentem de xI acris terre cum pertinentiis in Hillingeton[] unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predicti Nicolaus et Auicia concesserunt totam predictam terram cum pertinentiis tam in molendino quod uocatur Uuermilne quam in homagiis et cum omnibus aliis pertinentiis predicto Radulfo et cuicumque illam dederit uel assignauerit preterquam uiris religiosis Tenendam de se et heredibus suis imperpetuum reddendo inde annuatim ix solidos et viij denarios pro omni seruitio saluo seruitio domini regis scilicet ad festum sancti Michaelis ij solidos et v denarios et ad natale domini ij solidos et v denarios et ad pascha ij solidos et v denarios et ad natiuitatem beati Johannis ij solidos et v denarios Et pro hac concessione et fine et concordia idem Radulfus dedit predictis Nicolao et Auicie centum solidos sterlingorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter