utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770050

Charter
Charter Number: 01770050
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis aput Norwic[um] anno regni regis Ricardi x die jovis proxima post festum sancti Mathei apostoli coram R[] Eliensi archidiacono Willelmo de War[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Herui Michaele Belet just[iciariis] et aliis domini regis baronibus et fidelibus tunc ibidem presentibus inter Rad[ul]f[um] filium Rembaldi petentem et Robertum bedellum tenentem de iiij acris terre cum pertinentiis in Runh[]an unde recognitio de morte antecessoris fuit submonita inter eos in predicta curia silicet quod predictus Robertus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Rad[ul]f[o] et heredibus suis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Rad[ul]f[us] concessit eidem Roberto tenere in tota vita sua duas acras de predicta terra per vj denarios census per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio silicet j acram et j rodam in crofta et dimidiam acram in Bunescroft j rodam super Hillum Et post decessum ipsius Roberti due predicte acre redibunt eidem Rad[ul]f[o] et heredibus suis quiete de heredibus Roberti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter