utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770051

Charter
Charter Number: 01770051
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die jouis proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Albenei Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Gocelinum filium Lefsi petentem et Rogerum Puting tenentem de xv acris terre cum pertinentiis in Hekingham unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Gocelinus remisit et quietam clamauit totam predictam terram cum pertinentiis in Hekingh[] de eo et heredibus suis predicto Rogero et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Rogerus quietas clamauit eidem Gocelino et heredibus suis de eo et heredibus duas acras terre de predictis xv acris tenendas de capitali domino per seruitium viij denariorum per annum pro omni seruitio Et preterea idem Rogerus dedit ei xx solidos esterlingorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter