utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770054

Charter
Charter Number: 01770054
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis anno regni regis Ricardi x die jouis proxima post festum sancti Mathei apostoli apud Norwic[um] coram Ricardo Barr[] Eliens[] archidiacono et Willelmo Warrenn[] et Roberto filio Rogeri et Willelmo de Auben[] et Osberto filio Heruei et Michaele Belet just[iciariis] domini regis et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Odbertum filium Godrici petentem et Leuiuam et Gunild[] et Beatric[] et Elfledam et Langlauam et Gunam filias Willelmi de Thirne tenentes de xij acris terre cum pertinentiis in Thirne unde recongnitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Odbertus remisit et quieteclamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predictis Leueue et Gunild[] et Beatric[] et Elfled[] et Langl[] et Gune et heredibus suis pro se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac fine et concordia et quietaclamantia predicte Leuiue et Gunnild[] et Beatric[] et Elfled[] et Langl[] et Gunne dederunt et concesserunt predicto Odberto et heredibus suis j rodam terre et dimidiam de quadam acra que uocatur Helwinesacra de eadem terra tenendam de se et heredibus suis reddendo annuatim predictis Leuiue et Gun[] et Beatric[] et Elfled[] et Lang[] et Gune et earum heredibus j denarium ad festum sancti Michaelis pro omni seruitio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter