utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770055

Charter
Charter Number: 01770055
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die jouis proxima post festum sancti Mathei anno regni regis Ricardi x coram R[] Elyens[] archidiacono Willelmo de Warr[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Alben[] Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Hodiernam filiam Siword[] petentem et Radulfum filium Hedrici et Willelmum filium Hedrici tenentes de ix acris terre cum pertinentiis in Sidesterne unde recognitio de morte antecessoris sumonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Radulfus et Willelmus concesserunt predicte Hodierne et heredibus suis vj acras terre in campis de illis ix predictis acris in Sidesterne tenendas de illis et de heredibus suis per iiij denarios per annum reddendos ij denarios ad pentecosten et ij denarios ad festum sancti Andree pro omni seruitio saluo forinseco seruitio Et pro hoc fine et concessione et concordia predicta Hodierna quietas clamauit iij acras residuas in mesagio jacentes in Sidesterne de se et heredibus suis predictis Radulfo et Willelmo et heredibus suis in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter