utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770058

Charter
Charter Number: 01770058
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die veneris proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi x coram Ricardo Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Dauid Hirst et Aliciam uxorem suam et Michaelem et Emmam uxorem suam petentes et Milonem filium Rogeri et Matild[am] uxorem suam tenentes de xi acris terre cum pertinentiis in Sueinestorp unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Milo et Matilda recognouerunt totam prefatam terram esse jus et hereditatem predictorum Dauid et Alicie et Michaelis et Emme Et pro hac fine et concordia et recognitione predicti Dauid et Alicia et Michael et Emma concesserunt prenominatis Miloni et Matild[e] totas duas partes predictarum xi acrarum cum pertinentiis in tota uita ipsius Matildis Tenendas de predictis Dauid et Alicia et Michaele et Emme per seruitium vj solidorum per annum scilicet ad festum sancti Andree xviij denarios et ad pascha xviij denarios et ad natiuitatem sancti Johannis xviij denarios et ad festum sancti Michaelis xviij denarios et ad scutagium xx solidorum viij denarios Et tota tercia pars remanet ipsis Dauid et Alicie et Michaeli et Emme in tota uita Matild[e] et totum post mortem eius Et pro hoc fine et concordia et recognitione predicti Dauid et Alicia et Michael et Emma dederunt prefatis Miloni et Matild[e] j marcam argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter