utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770068

Charter
Charter Number: 01770068
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis anno regni regis Ricardi x die ueneris proxima post festum sancti Mathei apostoli apud Norwic[um] coram Ricardo Barre Eliens[] archidiacono et Willelmo de Warenn[] et Roberto filio Rogeri et Willelmo de Auben[] et Osberto filio Heruei et Michaele Belet just[iciariis] domini regis tunc ibidem presentibus inter Rogerum filium Done petentem et Philippum de Snaringes tenentem de xvj acris terre cum pertinentiis in Toftes unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Rogerus remisit et quietumclamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Phillippo et heredibus suis pro se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac fine et concordia et quieta clamantia predictus Philippus dedit et concessit predicto Rogero et heredibus suis vj acras terre cum pertinentiis de eadem terra tenendas de eo et heredibus suis inperpetuum per seruitium xij denariorum per annum et per j denarium reddendum ad scutagium xx solidorum et ad plus plus et minus minus pro omni seruitio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter