utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770069

Charter
Charter Number: 01770069
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
[Hec est finalis] concordia facta in curia domini regis anno regni regis Ricardi x die ueneris proxima post festum sancti Mathei apostoli apud Norwic[um] coram Ricardo Barre Eliens[] [archidiacono W]illelmo de Warrenn[] et Roberto filio Rogeri et Willelmo de Auben et Osberto filio Heruei et Michaele Belet just[iciariis] domini regis et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc [ibidem] presentibus inter Wluiuam sororem Edric[] petentem et Adam filium Roberti et Emmam uxorem suam tenentes de iiij acris terre cum pertinentiis in Dallinge unde recongnitio de [m]orte antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Wluiua remisit et quieteclamauit iij acras cum pertinentiis de predicta terra pro se et heredibus suis predictis Ade et Emme et heredibus suis inperpetuum Et pro hac fine et quieta clamantia et concordia predicti Adam et Emma dederunt et concesserunt predicte Wluiue et heredibus suis quartam acram residuam cum pertinentiis scilicet dimidiam acram que jacet apud Crundeland[] et j rodam apud Witmererod[] et j rodam apud Ringelvuse tenendam [sibi] et heredibus suis per iiij denarios per annum reddendos ad istos terminos scilicet ad festum purificationis sancte Marie j denarium et obolum et ad pentecosten j denarium et obolum et ad festum sancti Michaelis j denarium pro omni seruitio saluo forenseco seruitio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter