utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770077

Charter
Charter Number: 01770077
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die sabbati proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi x coram Ricardo Eliensi archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Auben[] Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum Rolland et Aliciam uxorem suam petentes et Bartholomeum et Godefridum Galt tenentes de dimidia acra terre et dimidia roda cum pertinentiis in Karst[] unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Godefridus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predictorum Willelmi et Alicie tenendum de predictis Willelmo et Alicia et heredibus eorum ille et heredes sui per seruitium ij denariorum per annum pro omni seruitio reddendorum ad ij terminos scilicet ad festum sancti Michaelis j denarium et ad natiuitatem domini j denarium saluo forinseco seruitio Et pro hoc fine et recognitione et concordia Willelmus et Alicia dederunt predicto Bartholomeo et Godefrido xij denarios
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter