utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770090

Charter
Charter Number: 01770090
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die lune proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliensi archidiacono Willelmo de Warr[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Auben[] Osberto filio Heruei Michaele Belet just[iciariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Baldehiuam filiam Willelmi filii Adestan[] de Hecingham petentem et Willelmum de Rochahe tenentem de xv acris terre cum pertinentiis in Hechingham unde recongnitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Baldehiua remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Willelmo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia dedit predictus Willelmus prefate Baldehiue iij marcas et dimidiam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter