utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770153

Charter
Charter Number: 01770153
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die jouis proxima post festum sancte Fidis anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliensi archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum Bataille petentem et Willelmum de Huntingefeld et Ysabellam uxorem suam per eundem Willelmum uirum suum positum loco suo ad lucrandum uel perdendum et Willelmum Britonem tenentes de lx acris terre cum pertinentiis in Suennigeton[] et in Aldreford et in Feletorp et in Atlebrige et in Mortun[] et in Wichingeh[] et in Weston[] et in Tauerham unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod idem Willelmus de Huntingefeld et Willelmus Brito recognouerunt totam predictam terram cum aduocationibus ecclesiarum de Sweinnigeton[] et Aldref[] et Feletorp et omnibus aliis eiusdem terre pertinentibus esse jus et hereditatem memorati Willelmi Bataill[] Ita quod ipse Willelmus Bataill[] libere et hereditarie tenebit eandem terram cum omnibus predictis terre pertinentibus de prefato Willelmo de Huntingefeld et Ysabella uxore sua et heredibus eiusdem Ysabelle in perpetuum per seruitium vj partis j militis et per seruitium xl solidorum per annum ad duos terminos reddendorum scilicet ad festum sancti Andree xx solidos et ad annunciationem sancte Marie xx solidos Et pro hac concessione dedit idem Willelmus Bataill[] predicto Willelmo de Huntingef[] x marcas argenti et Ysabelle uxori sue duas marcas Et preterea idem Willelmus Bataill[] uel heredes sui dabunt predicto Willelmo Britoni in tota uita ipsius Willelmi Britonis xx solidos per annum preter predictum seruicium xl solidorum ad predictos terminos Ita quod post mortem ipsius Willelmi Britonis ipse Willelmus Bataill[] et heredes sui imperpetuum de his xx solidis omnino quieti erunt [] ipse Willelmus Bataille et heredes sui tenebunt totam predictam terram cum pertinentiis per seruitium vj partis j militis et per seruitium Xl solidorum per annum [] consuetudine in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter