utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770154

Charter
Charter Number: 01770154
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwit[um] die jouis proxima post festum sancte Fidis anno regni regis Ricardi x coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Warenn[] Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubeni Osberto filio Heruei Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Aluredum filium Walteri petentem et Radulfum carpentarium et Basill[] uxorem suam tenentes de vij acris terre cum pertinentiis in Coleton[] unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Aluredus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Radulfo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Radulfus dedit ei duas acras terre scilicet dimidiam acram juxta ecclesiam de Coleton[] uersus occidentem et j rodam ad Wellegat[] et j percatam et dimidiam ad Lefwines et dimidiam acram ad Gailecroft et ad Holandegat[] dimidiam rodam et dimidiam acram ad Bahardeshowe tenendas de ipso Radulfo et heredibus suis ille et heredes sui per seruitium iij obolorum per annum pro omni seruitio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter