utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770158

Charter
Charter Number: 01770158
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] die ueneris proxima post festum sancte Fidis anno regni regis Ricardi x coram Ricardo Eliensi archidiacono Willelmo de Warenn Roberto filio Rogeri Willelmo de Aubenei Osberto filio Heruei Michaele Belet just[iciariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Wlwan petentem et Hamonem de Dockinges tenentem de xxx acris terre cum pertinentiis in Sudmere unde magna assisa summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Wlwan remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Hamoni et heredibus suis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Hamonis dedit medietatem totius predicte terre saluo mesuagio suo incluso predicte Wlwan[] et heredibus suis tenendam de se et heredibus suis in perpetuum ij sol[idos] per annum reddendorum pro omni seruitio ad iij terminos saluo forinseco seruitio scilicet ad pascha viij denarios ad festum sancti Johannis baptiste viij denarios ad festum sancti Michaelis viij denarios Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predicta Wlwan dedit predicto Hamoni vj marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter