utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770165

Charter
Charter Number: 01770165
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis anno regni regis Ricardi x die dominica proxima post festum sancti Dionisii apud Norwic[um] coram Ricardo Barre Eliens[] archidiacono et Willelmo de Warr[] et Roberto filio Rogeri et Willelmo de Auben[] et Osberto filio Heruei et Michaele Belet just[iciariis] domini regis et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Bartolmeum filium Edric[i] petentem et Bartolmeum de Egefeld[] tenentem de ij acris terre cum pertinentiis in Karston[] unde magna assisa summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Bartolmeus de Egefeld[] recognouit predictas ij acras esse jus predicti Bartolomei filii Edric[i] et heredum suorum Et pro ista recongnitione et concordia predictus Bartolmeus filius Edric[i] dedit et concessit predicto Bartolmeo de Egefeld[] et heredibus suis tenendas de se et heredibus suis per seruitium iiij denariorum et oboli per annum pro omni seruitio saluo forinseco seruitio reddendorum ad iiij terminos scilicet ad festum sancti Andree j denarium et obolum et ad pascha j denarium et ad festum sancti Johannis baptiste j denarium et ad festum sancti Michaelis j denarium
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter