utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770177

Charter
Charter Number: 01770177
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis anno regni regis Ricardi x die mercurii proxima post festum sancti Luce ewangeliste apud Theford[] coram Ricardo Eliens[] archidiacono Willelmo de Warr[] Roberto filio Rogeri Osberto filio Heruei magistro Godefrido de Insul[] Michaele Belet just[iciariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Beatriz filiam Willelmi petentem et Ricardum de Bretham tenentem de xxx acris terre cum pertinentiis in Bretham unde recongnitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Beatriz remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra predicto Ricardo et cuicumque predictus Ricardus dederit uel assingnauerit predictam terram cum pertinentiis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieta clamantia predictus Ricardus dedit predicte Beatriz dimidiam marcam argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter