utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770180

Charter
Charter Number: 01770180
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die jouis proxima post festum sancti Luce ewangeliste anno regni regis Ricardi x coram G[] filio Petri tunc capitali justic[iario] et Ricardo de Heriet magistro Thoma de Huisseburn[] Simone de Patesh[] Johanne de Gestling[] justic[iariis] domini regis et aliis fidelibus domini regis qui ibi tunc aderant presentes inter Hugonem filium Willelmi petentem et Petrum de Frith[] tenentem de xiiij acris terre cum pertinentiis in Tillen[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Hugo quietum clamauit totum jus et clamium quod habuit in prefatis xiiij acris terre per sic quod predictus Petrus dedit predicto Hugoni fratri suo vj acras terre in prefata uilla in campo qui uocatur Frith[] ad habendum et tenendum hereditarie de predicto Petro et heredibus suis libere et quiete reddendo inde annuatim vj denarios pro omni seruitio ad iiij terminos scilicet ad festum sancti Andree iij obolos ad annunciationem beate Marie iij obolos ad festum sancti Johannis baptiste iij obolos ad festum sancti Michaelis iij obolos Et pro hac quieta clamantia fine et concordia predictus Petrus dedit predicto Hugoni dimidiam marcam argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter