utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770184

Charter
Charter Number: 01770184
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis anno regni regis Ricardi x die veneris proxima post festum sancti Luce ewangeliste apud Theford[] coram Ricardo Eliens[] archidiacono Willelmo de Warr[] Roberto filio Rogeri Osberto filio Heruei magistro G[] de Insul[] Michaele Belet[] just[iciariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Outi Blundum petentem et Estmundum Pic tenentem de j mesagio cum pertinentiis in Welles unde magna assisa summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Outi recongnouit predictum mesagium cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Estmundi Pic et predictus Outi remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicto mesagio predicto Estmundo et heredibus suis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro ista recongnitione et quieta clamantia predictus Estmundus dedit predicto Outi xxij solidos sterlingorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter