utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770186

Charter
Charter Number: 01770186
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die veneris proxima post festum sancti Luce anno regni regis Ricardi x coram G[] filio Petri tunc capitali justic[iario] et Eliens[] episcopo W[] Briw[] Ricardo de Heriet[] Johanne de Gestling[] magistro Thoma de Husseburne justic[iariis] domini regis et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Philipum filium Roberti petentem et Danielem de Merlay personam ecclesie de Flith[] tenentem de octo acris terre cum pertinentiis in Flith[] et in Gatton[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Philipus recognouit predictas octo acras terre cum pertinentiis esse liberam elemosinam pertinentem ad predictam ecclesiam de Flith[] de dono Roberti patris sui et eas quietas clamauit tamquam liberam elemosinam predicte ecclesie de se et heredibus suis predicto Danieli tamque persone et successoribus suis personis dicte ecclesie inperpetuum Et pro hoc fine concordia et quieta clamantia et recognitione predictus Daniel[] dedit predicto Philipo quemdam austur[cum]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter