utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770187

Charter
Charter Number: 01770187
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Teford[] anno regni regis R[icardi] x die dominica proxima ante festum sanctorum Simonis et Jude coram R[] Eliens[] archidiacono Willelmo de Ware[] Roberto filio Rogeri Osberto filio Herui magistro G[] de Insul[] Michaele Belet just[iciariis] et aliis baronibus et domini regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Hugonem filium Anand[] petentem Matildam Angot tenentem de iij acris terre cum pertinentiis in Wretton[] unde recognitio de morte antecessoris fuit summonita inter eos in predicta curia silicet quod predicta Matilda recognouit illam predictam terram esse jus et hereditatem predicti Hugonis et concessit predictam terram cum pertinentiis predicto Hugoni et heredibus suis Tenendam de se et heredibus suis in perpetuum per seruitium ix denariorum per annum pro omni seruitio silicet ad festum sancti Michaelis iij denarios ad festum natiuitatis domini iij denarios ad pasca iij denarios et inde cepit humagium suum Et pro hac fine et concordia et recognitione predictus Hugo dedit predicte Matilde xlij denarios
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter