utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770204

Charter
Charter Number: 01770204
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis anno regni regis Ricardi x die sancti Leonardi apud Canteb[rigiam] coram Ricardo Eliens[] archidiacono Willelmo de Warr[] Roberto filio Rogeri Osberto filio Heruei Godefrido de Insul[] Michaele Belet[] just[iciariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Randulfum filium Roberti petentem et Radulfum filium Rogeri tenentem de viij acris terre cum pertinentiis in paruo Riburc unde recongnitio de morte antecessoris fuit summonita inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Radulfus dedit et concessit predicto Randulfo et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis preter j acram et dimidiam que jacent in Kilnecroft pro qua acra et dimidia predictus Radulfus dedit in cambium predicto Randulfo et heredibus suis ij acras que jacent in Milliecroft apud Hundemilhe Tenendum de se et heredibus suis per seruitium ij solidorum per annum reddendorum ad iiij terminos scilicet ad festum sancti Andree vj denarios et ad pascha vj denarios et ad festum sancti Johannis baptiste vj denarios et ad festum sancti Michaelis vj denarios pro omni seruitio saluo forinseco seruitio Et pro hoc fine et concordia et concessione predictus Randulfus dedit predicto Radulfo x solidos sterlingorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter