utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770207

Charter
Charter Number: 01770207
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Cantebr[igiam] in crastino sancti Leonardi anno regni regis Ricardi x coram Ricardo Eliens[] archidiacono Willelmo de War[] Roberto filio Rogeri Osberto filio Heruei magistro G[] de Insul[] Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Ricardum filium Ysaac petentem et Robertum de Crec tenentem de xxx acris terre cum pertinentiis in Dunstun[] unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Ricardus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in prefata terra cum pertinentiis predicto Roberto et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Robertus concessit Huberto de Broc totam prefatam terram cum pertinentiis tenendam de se et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per seruitium xvj partis j militis pro omni seruitio Et idem Robertus concessit predicto Ricardo xiij acras terre cum pertinentiis quas An[] tenuit tenendas de capitali domino et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per seruitium iij denariorum et j oboli ad xx solidos de scutagio pro omni seruitio et ad plus plus et ad minus minus et preterea predictus Robertus dedit predicto Ricardo ij marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter