utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770209

Charter
Charter Number: 01770209
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1198
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Cantebr[igiam] die mercurii proxima ante festum sancti Eadmundi anno regni regis Ricardi x coram Ricardo Eliensi archidiacono Willelmo de War[] Roberto filio Rogeri Osberto filio Heruei magistro G[] de Insul[] Michaele Belet justic[iariis] et aliis baronibus et fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Robertum de Pinkenei petentem et Willelmum fratrem suum tenentem de feodo dimidii militis cum pertinentiis in Brunstorp unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Robertus remisit et quietum clamauit totum jus et clamium suum quod habuit in predicta terra cum pertinentiis predicto Willelmo et heredibus suis de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hoc fine et concordia et quieto clamio predictus Willelmus dedit predicto Roberto totam medietatem predicti feodi cum pertinentiis saluis xiij acris de marisco quas ipse Willelmus dedit can[o]nonicis ecclesie sancte Marie de Rudham unde predictus Willelmus fecit escambium predicto Roberto de tribus acris terre scilicet de j acra prati et dimidia in Brunstorp et de j acra et dimidia in Kirkedele uersus occidentem et salua dote Alicie matris eorum in Brunstun[] unde predicta Alicia respondebit in tota uita sua de medietate seruitii predicto Willelmo et heredibus suis et de alia medietate predicto Roberto et heredibus suis Tenendum de se et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per seruitium quarte partis j militis pro omni seruitio Et si forte predictus Robertus moriatur sine herede de uxore de uxore sibi desponsata tota predicta terra redibit quieta predicto Willelmo et heredibus suis Et post obitum predicte Alicie redibit j pars predicte dotis quieta predicto Willelmo et heredibus suis et alia pars redibit quieta predicto Roberto et heredibus suis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter